De Viasmia oppido jucundissimo

Videoscripta Latina: De Viasmia oppido jucundissimo"Salvete, Leo Urbanus ibi vobiscum. Viasmia primum anno 1239 (mille ducenti undequadraginta) in documentis historicis commemoratur, sed a historicis professionalibus magis antiqua esse putatur. Oppidum nationes varias cognovit, inter alias Lithuani, Polaci, Bielorussi, Germani et Francogalli. Viasmia plurima monumenta historica variorum temporum habet, exempli gratia, in Monti Synodali nuperrime coemeterium inventum est, quod saeculis quarto decimo et quinto decimo in pleno usu erat. Sed natura in Viasmia autem jucundissima est, ut videtis. Turbidi Rusthenici tempore anno 1612 (mille sexcenti duodecim) oppidum dominum suum politicum saepe mutabat. Deinde populatio ejus multitudinem finitimorum in se accepit. Bello tamen finito, oppidum postremo in Regnum Russicum iniit. Annis 1654-1655 (mille sexcenti quinquaginta quatro – quinque) vel caput temporale Rustheniae fuit, quia epidemia maxima Moscuam devastabat. Arx Viasmica saeculo septimo decimo structa erat, sub Borisi Godunovi praescripto, sed hodie solum turris una manet. Illa nunc semper clausa stat et turistis non est accessibilis, quia administratio localis nihil agit, ut evolutionem culturalem promoveat. In Rusthenia solum duae cathedrales sunt, quae tabernacula tria habeant. Una earum in Viasmia in monti amoenissimo ante oculos apparet, Hodigetria Smolenskiensis nominatur. Ad loca illa divina et tranquillissima ambulatio vere jucundissima est. Ibi Viasmiae cathedralem principalem videtis, Sanctae Trinitatis nominatur. In Matris Dei cathedrali, quam nunc videtis, museum culturae historiaeque est, ubi omnia praesertim de bellis Napoleoniensi et Secundo Universali legere potes. Lenini via, claro, via principalis est, sed Belli Universalis Secundi aetate non multum diruta erat. Proelia tamen terribillissima oppidum videbat, quia Russi et Germani ibi bestiis feris similiter pugnabant. Apud Viasmiam autem dua castra Nazi-Germanica erant, ubi exterminatio populationis executabatur. In Viasmia architecturam autem Staliniensem videre potes, sed — vae! — illud palatium cinematographicum hodie in usu non est. Architecturam civilem animum capientem in viis Kronstadtska, Bebelica, Komsomolska, Karli Liebknechti, Herzeni et Communis Parisiensis autem videre et admirare potes. Anatolius Papanovus, actor filmographicus famosus, ibi anno 1922 (mille nonaginta viginti duo) natus, decus oppidi est, quia Viasmiam concelebravit. Nunc in nemore eo parvissimo et commodo monumentum ejus stat. Collyrides Viasmienses non solum notandae, sed autem edendae sunt. Ut eas degustes, in tramine celerrimo "Lastotska" ("Apus apus") de Moscua chiliometrorum 210 (ducenti decem), de Smolenscio 175 (centum septuaginta quinque) obviare debes."16-17 Septembris 2017. — Viasmia (Rusthenia)

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 16 сентября 2017 г.

 

“Salvete, Leo Urbanus ibi vobiscum. Viasmia primum anno 1239 (mille ducenti undequadraginta) in documentis historicis commemoratur, sed a historicis professionalibus magis antiqua esse putatur. Oppidum nationes varias cognovit, inter alias Lithuani, Polaci, Bielorussi, Germani et Francogalli. Viasmia plurima monumenta historica variorum temporum habet, exempli gratia, in Monti Synodali nuperrime coemeterium inventum est, quod saeculis quarto decimo et quinto decimo in pleno usu erat. Sed natura in Viasmia autem jucundissima est, ut videtis. Turbidi Rusthenici tempore anno 1612 (mille sexcenti duodecim) oppidum dominum suum politicum saepe mutabat. Deinde populatio ejus multitudinem finitimorum in se accepit. Bello tamen finito, oppidum postremo in Regnum Russicum iniit. Annis 1654-1655 (mille sexcenti quinquaginta quatro – quinque) vel caput temporale Rustheniae fuit, quia epidemia maxima Moscuam devastabat. Arx Viasmica saeculo septimo decimo structa erat, sub Borisi Godunovi praescripto, sed hodie solum turris una manet. Illa nunc semper clausa stat et turistis non est accessibilis, quia administratio localis nihil agit, ut evolutionem culturalem promoveat. In Rusthenia solum duae cathedrales sunt, quae tabernacula tria habeant. Una earum in Viasmia in monti amoenissimo ante oculos apparet, Hodigetria Smolenskiensis nominatur. Ad loca illa divina et tranquillissima ambulatio vere jucundissima est. Ibi Viasmiae cathedralem principalem videtis, Sanctae Trinitatis nominatur. In Matris Dei cathedrali, quam nunc videtis, museum culturae historiaeque est, ubi omnia praesertim de bellis Napoleoniensi et Secundo Universali legere potes. Lenini via, claro, via principalis est, sed Belli Universalis Secundi aetate non multum diruta erat. Proelia tamen terribillissima oppidum videbat, quia Russi et Germani ibi bestiis feris similiter pugnabant. Apud Viasmiam autem dua castra Nazi-Germanica erant, ubi exterminatio populationis executabatur. In Viasmia architecturam autem Staliniensem videre potes, sed — vae! — illud palatium cinematographicum hodie in usu non est. Architecturam civilem animum capientem in viis Kronstadtska, Bebelica, Komsomolska, Karli Liebknechti, Herzeni et Communis Parisiensis autem videre et admirare potes. Anatolius Papanovus, actor filmographicus famosus, ibi anno 1922 (mille nonaginta viginti duo) natus, decus oppidi est, quia Viasmiam concelebravit. Nunc in nemore eo parvissimo et commodo monumentum ejus stat. Collyrides Viasmienses non solum notandae, sed autem edendae sunt. Ut eas degustes, in tramine celerrimo “Lastotska” (“Apus apus”) de Moscua chiliometrorum 210 (ducenti decem), de Smolenscio 175 (centum septuaginta quinque) obviare debes.”

16-17 Septembris 2017. — Viasmia (Rusthenia)

De Toxovia et cultura Ingermanlandiensi

I am dedicating this “Videoscripta Latina” episode to Elena Belokurova and Dmitry Vorobyev: My thousand thanks for this fantastic and long-lasting friendship of ours. And, of course, my special thanks to Natalia Yatsenko for assisting me today and for being the camerawoman. Enjoy Toksovo (Latinized: Toxovia).

“Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Toxoviae oppidum primo anno 1500 (mille quingenti) in documentis Rusthenicis et Suetis apparuit et postquam historiam divitem habuit, quia centrum culturae Ingermanlandiensis erat. Toxovia in proximitate lacorum magnorum et in collibus numerosis posita est. Saeculum undevicesimum mutationes significantes secum portavit. Incolae Petropolis sibi villas ibi struebant et in illis aestivo tempore vivebant. Sanctorum apostolorum Petri et Pauli ecclesia, “kircha” Germanice nominatur, anno mille octingenti octaginta septem (1887) structa est in stylo neogothico. Nunc illa autem culturam Ingemanlandiensem conservare studet. In saeculo undevicesimo ibi ecclesiae Ingermanlandicae magnae erant, quae culturam suam conservare studebant. Cum moderatores sovetici venissent, Ingermanlandia tempora nubila cognovit. Finni Ingermanlandiae plurimi dejecti et exterminati erant, culturam suam perdentes. Ibi autem ecclesiam Archistratigi Michaeli novissimam videtis. In hortulo vicinali illud signum videtur. Id anno dua milia (2000) positum est, ut quingennarium Toxoviae commemoretur. Finnice “tuoksuva” ut “bene odoratus” intellegitur et non procul a Petropoli est. Nullum est problema hoc venire et sibi iter unius diei agere ut post urbis clamore otium habeas. De Deviatkino statione metropolitana directe ad Toxoviam ire debes.”

Videoscripta Latina: De Toxovia et cultura IngermanlandiensiI am dedicating this "Videoscripta Latina" episode to Elena Belokurova and Dmitry Vorobyev: My thousand thanks for this fantastic and long-lasting friendship of ours. And, of course, my special thanks to Natalia Yatsenko for assisting me today and for being the camerawoman. Enjoy Toksovo (Latinized: Toxovia)."Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Toxoviae oppidum primo anno 1500 (mille quingenti) in documentis Rusthenicis et Suetis apparuit et postquam historiam divitem habuit, quia centrum culturae Ingermanlandiensis erat. Toxovia in proximitate lacorum magnorum et in collibus numerosis posita est. Saeculum undevicesimum mutationes significantes secum portavit. Incolae Petropolis sibi villas ibi struebant et in illis aestivo tempore vivebant. Sanctorum apostolorum Petri et Pauli ecclesia, "kircha" Germanice nominatur, anno mille octingenti octaginta septem (1887) structa est in stylo neogothico. Nunc illa autem culturam Ingemanlandiensem conservare studet. In saeculo undevicesimo ibi ecclesiae Ingermanlandicae magnae erant, quae culturam suam conservare studebant. Cum moderatores sovetici venissent, Ingermanlandia tempora nubila cognovit. Finni Ingermanlandiae plurimi dejecti et exterminati erant, culturam suam perdentes. Ibi autem ecclesiam Archistratigi Michaeli novissimam videtis. In hortulo vicinali illud signum videtur. Id anno dua milia (2000) positum est, ut quingennarium Toxoviae commemoretur. Finnice "tuoksuva" ut "bene odoratus" intellegitur et non procul a Petropoli est. Nullum est problema hoc venire et sibi iter unius diei agere ut post urbis clamore otium habeas. De Deviatkino statione metropolitana directe ad Toxoviam ire debes."3 Septembri 2017. — Toxovia (Rusthenia)

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 3 сентября 2017 г.

3 Septembri 2017. — Toxovia (Rusthenia)

De Petropoli urbe

“Salvete. Leo Urbanus ibi vobiscum. Nunc in Petropoli vivo laboroque et de fenestra mea quotidie Litejnam Perspectivam video et etiam audio. Petropoli non multa verba sunt necessaria, sed illa urbs in ossibus condita fuisse traditur. Anno 1703 (mille septingenti tres) condidit Petrus Magnus in Nevae ore oppidum suum munitum, cui nomen sanctorum Petri et Pauli dedit. Ille dixit arcem contra Suecos terras Rustheniae protectum iri. Et illo tempore interim Suecia civitatem socialem condere coepit et bella gerere nolebat. Qua re fortificatio in actione militari nunquam fuit. Gradatim tamen urbs capitalis est hoc translata, sed nullus documentus exstat, qui confirmet diem et annum exactos. Quia servicia gubernatoria de Moscua vere segniter Petropolem ut urbs principalis accipiebant. Insulam Vassiljevskam Petrus Magnus prius centrum facere volebat. Sed incolae contra voluntatem Imperatoris ibi vivere nolebant. Solum post ducentos annos vita ibi florere vere incepit. Hodie est illa pars urbis una bellissimarum, quam videre potes. Alexandro Puskino poeta tempore fuit jam Petropolis urbs magna et a omnibus civitatibus Europae admirata. Poeta clarus rusthenice scripsit in poematibus suis urbem Petropolem ex silvis et paludum celeriter exsurrexisse. Schema urbis facillissimum est ad intellegendum. Viae principales de Admiraltione currunt tridentem Neptuni formantes. Illae viae tres nomina habent: Prospectiva Nevska (via bene nummatorum; illa de me a sinistra nunc stat), Gorochovaja (nummi medii, eam nunc videtis) et Voskresenskaja (via egentium; de me ea a dextra nunc est). Viae tres a tribus rivis intersecantur. Rivi nomina habent: Moika, Gribojedovi Rivus et Fontanka. Stylum modernisticum saeculi undevicesimi in Petrogradka (Pars Petrogradska) videre et admirare potes. Aedificia Petrogradkae ob ornamentatione opulenta et mythologia neoromantica famam habent. Ibi autem una bellissimarum meschitarum Europae videtur. Salvator-Supra-Sanguine unum symbolorum Petropolis est. Turisti omnis orbis terrarum ibi plerumque photographias agunt ut eas in terras suas secum portent. Non procul autem Campus Martis est, hodie sepulcretum revolutionarium memoriale, ubi hodie contra Putini ordinem multum interceditur. Post illas actiones multi in carcer sine causa visibili semper jaciuntur. Minutae duae aut tres non sufficiunt, clare, ut de splendore urbis vobis narrem. Melior est albis noctibus venire et admirare.”

Videoscripta Latina: De Petropoli urbe"Salvete. Leo Urbanus ibi vobiscum. Nunc in Petropoli vivo laboroque et de fenestra mea quotidie Litejnam Perspectivam video et etiam audio. Petropoli non multa verba sunt necessaria, sed illa urbs in ossibus condita fuisse traditur. Anno 1703 (mille septingenti tres) condidit Petrus Magnus in Nevae ore oppidum suum munitum, cui nomen sanctorum Petri et Pauli dedit. Ille dixit arcem contra Suecos terras Rustheniae protectum iri. Et illo tempore interim Suecia civitatem socialem condere coepit et bella gerere nolebat. Qua re fortificatio in actione militari nunquam fuit. Gradatim tamen urbs capitalis est hoc translata, sed nullus documentus exstat, qui confirmet diem et annum exactos. Quia servicia gubernatoria de Moscua vere segniter Petropolem ut urbs principalis accipiebant. Insulam Vassiljevskam Petrus Magnus prius centrum facere volebat. Sed incolae contra voluntatem Imperatoris ibi vivere nolebant. Solum post ducentos annos vita ibi florere vere incepit. Hodie est illa pars urbis una bellissimarum, quam videre potes. Alexandro Puskino poeta tempore fuit jam Petropolis urbs magna et a omnibus civitatibus Europae admirata. Poeta clarus rusthenice scripsit in poematibus suis urbem Petropolem ex silvis et paludum celeriter exsurrexisse. Schema urbis facillissimum est ad intellegendum. Viae principales de Admiraltione currunt tridentem Neptuni formantes. Illae viae tres nomina habent: Prospectiva Nevska (via bene nummatorum; illa de me a sinistra nunc stat), Gorochovaja (nummi medii, eam nunc videtis) et Voskresenskaja (via egentium; de me ea a dextra nunc est). Viae tres a tribus rivis intersecantur. Rivi nomina habent: Moika, Gribojedovi Rivus et Fontanka. Stylum modernisticum saeculi undevicesimi in Petrogradka (Pars Petrogradska) videre et admirare potes. Aedificia Petrogradkae ob ornamentatione opulenta et mythologia neoromantica famam habent. Ibi autem una bellissimarum meschitarum Europae videtur. Salvator-Supra-Sanguine unum symbolorum Petropolis est. Turisti omnis orbis terrarum ibi plerumque photographias agunt ut eas in terras suas secum portent. Non procul autem Campus Martis est, hodie sepulcretum revolutionarium memoriale, ubi hodie contra Putini ordinem multum interceditur. Post illas actiones multi in carcer sine causa visibili semper jaciuntur. Minutae duae aut tres non sufficiunt, clare, ut de splendore urbis vobis narrem. Melior est albis noctibus venire et admirare."30 Augusti 2017. — Petropolis (Rusthenia)

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 30 августа 2017 г.

30 Augusti 2017. — Petropolis (Rusthenia)

De Novogardia Inferiore

This is a very special “Videoscripta Latina” issue. First, I am dedicating it to Slava Shvets, with all my best wishes in her artistic and city activities. Second, Ekaterina Yam was the camerawoman this time, and it was really fun videorecording the sketch with her. Third, there is a backstage appendix to this video as a small surprise. Fourth, I arrived in Nizhny Novgorod to see that my telephone had died just five minutes before the recording session. I had to rush to a shop and buy a new one; therefore, it’s my new phone’s first opus.

“Salvete. Leo Urbanus ibi vobiscum. Novogardia Inferior anno 1221 (mille ducenti viginti uno) est condita et hodie una Russiae urbium magnarum nominatur. Urbis cor in collibus apud Volgam et Ocam flumina esse putatur. Arx tecta munita ibi posita rusthenice Kremlinus nominatur et contra invasiones barbaricas structa erat circiter anno 1500 (mille quingenti). A hostibus Kremlinus nunquam captus erat. Turres tredecim habet, portas tamen quinque. Rebellio anti-Polaca anno 1612 (mille sexcenti duodecim) pagina urbis vere gloriosa fuit. Contra inimicos incolae Novogardiae Inferioris arma ceperunt ut ex terra Russiae illos expugnavissent. Via Rosdestvenskaja (Christi Domini Navitatis) una arteriarum bellissimarum urbis est, ubi semper aedificia epochae patriachalis videmus. Haec via quasi in totalitate et sine excidiis luculentis ante oculos nostros stat. Traditiones marcatus annui novogardiensis olim florebant. Cum administratio sovetica venisset, in oblivionem eae decesserunt. Bolsaja Pokrovskaja (via Intercessionis Magna) urbis arteria principalis est. Quam autem Rosdestvenskaja, illa bene conservata est. Viatoribus, qui hodie magna quantitate urbem visitant, est illa autem attractio turistica, ubi multa aedificia styli classici et modernistici videntur. Despectus admirandus non procul ab Scalis Tscaloviensibus est. Ibi aquam plenam fluminum duorum delectari potes et in crepidine romantica cum amicis et amatoribus tuis ambulare. Non multi tamen sciunt Novogardiam Inferiorem centrum architecturae novissimae esse. Boriso Nemtsovo magistratu, hac multi architecti experimenta sua artistica invenire studebant annis 1990-1998 (mille nongenti nonaginta – mille nongenti nonaginta octo). Quapropter nunc videntur multa exemplaria architecturae, quam professionales extraordinariam judicant. Hoc aedificium notate. Illud cognomen “Radiotransistoriae” habet et formis suis elegantibus gloriari potest. De Moscua huc faciliter traminibus venis et omnia itinere duarum aut trium dierum videre potes.”

Videoscripta Latina: De Novogardia InferioreThis is a very special "Videoscripta Latina" issue. First, I am dedicating it to Slava Shvets, with all my best wishes in her artistic and city activities. Second, Ekaterina Yam was the camerawoman this time, and it was really fun videorecording the sketch with her. Third, there is a backstage appendix to this video as a small surprise. Fourth, I arrived in Nizhny Novgorod to see that my telephone had died just five minutes before the recording session. I had to rush to a shop and buy a new one; therefore, it's my new phone's first opus."Salvete. Leo Urbanus ibi vobiscum. Novogardia Inferior anno 1221 (mille ducenti viginti uno) est condita et hodie una Russiae urbium magnarum nominatur. Urbis cor in collibus apud Volgam et Ocam flumina esse putatur. Arx tecta munita ibi posita rusthenice Kremlinus nominatur et contra invasiones barbaricas structa erat circiter anno 1500 (mille quingenti). A hostibus Kremlinus nunquam captus erat. Turres tredecim habet, portas tamen quinque. Rebellio anti-Polaca anno 1612 (mille sexcenti duodecim) pagina urbis vere gloriosa fuit. Contra inimicos incolae Novogardiae Inferioris arma ceperunt ut ex terra Russiae illos expugnavissent. Via Rosdestvenskaja (Christi Domini Navitatis) una arteriarum bellissimarum urbis est, ubi semper aedificia epochae patriachalis videmus. Haec via quasi in totalitate et sine excidiis luculentis ante oculos nostros stat. Traditiones marcatus annui novogardiensis olim florebant. Cum administratio sovetica venisset, in oblivionem eae decesserunt. Bolsaja Pokrovskaja (via Intercessionis Magna) urbis arteria principalis est. Quam autem Rosdestvenskaja, illa bene conservata est. Viatoribus, qui hodie magna quantitate urbem visitant, est illa autem attractio turistica, ubi multa aedificia styli classici et modernistici videntur. Despectus admirandus non procul ab Scalis Tscaloviensibus est. Ibi aquam plenam fluminum duorum delectari potes et in crepidine romantica cum amicis et amatoribus tuis ambulare. Non multi tamen sciunt Novogardiam Inferiorem centrum architecturae novissimae esse. Boriso Nemtsovo magistratu, hac multi architecti experimenta sua artistica invenire studebant annis 1990-1998 (mille nongenti nonaginta – mille nongenti nonaginta octo). Quapropter nunc videntur multa exemplaria architecturae, quam professionales extraordinariam judicant. Hoc aedificium notate. Illud cognomen "Radiotransistoriae" habet et formis suis elegantibus gloriari potest. De Moscua huc faciliter traminibus venis et omnia itinere duarum aut trium dierum videre potes."10-11 Augusti 2017. — Novogardia Inferior – Dertinscium (Rusthenia)

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 10 августа 2017 г.

 

10-11 Augusti 2017. — Novogardia Inferior – Dertinscium (Rusthenia)

De Tiraspoli et cattis ejus

Dedicated to my friends of “Cats of Transnistria” (Helsinki), with a special Latin cat-greeting to Kirsi Kalliomäki, Kata Kasala and Tuomas Alatalo

Amicis meis helsinkiensibus de “Transnistriae Catti” rock-orchestra, et autem mea salutatio felina specialis Kirsiae Kalliomakiae, Katae Kasalae et Tuomasi Alataloni

“Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Transnistria a multis viatoribus peligrosa putatur. Quod non est veritas. Inopia, sic. Populus frustratus deceptusque, sic. Sed pericula, non. Transnistriae independentiam solum civitates orbis terrarum tres recogniverunt, quae ipsae non recognoscuntur a communitate internationali. Tiraspolis ab Alexandro Suvorovo, duce militari, anno 1792 (mille septingenti nonaginta duo) condita est, et jam anno 1795 (mille septingenti nonaginta quinque) jus urbanus accepit. De Suvorovi tempore nobis “pulvis cella” (aedificium, ubi materiae explosibiles conservabantur) manet. Ea ab Alexandro Suvorovo ipso inventa et instituta est. Saeculum XIX (undevicesimum) tamen non multos eventus habebat, quia oppidum in Imperii loco remoto positum erat. Ibi cattas et cattos Transnistriae videtis. Anno 1901 (mille nongenti uno) gymnasium femininum, quod nunc videtis, a Scorupcone architecto constructum est. Hodie id discipulos gymnasii mathematico-humanitarii recipit. Omnia temporis puncto mutaverunt, cum anno 1929 (mille nongenti undetriginta) Tiraspolis caput Reipublicae Autonomae Moldaviniensis facta sit. Ut urbs principalis ea ad annum 1940 (mille nongenti quadraginta) mansit. Posteam cum tota regione Transnistriana, post Bellum Universale Secundum, in Moldaviam Soveticam iniit. Unione Sovetica anno 1991 (mille nongenti nonaginta uno) collapsa, bellum sanguiferens et crudellissimum incepit. Transnistria independentiam sibi parare voluit, sed petitio populi etiam hodie sine progressu visibili manet. Historia religionum ibi autem floret. Exempli gratia, hanc ecclesiam notate. Toto tempore sovetico ea non portas suas ante orantes claudebat. Servicia orthodoxa “veterocaeremonialia” sine interruptione ibi semper continuabant et hodie autem a grege frequentantur. Ibi ecclesiam cathedralem Tiraspolis videtis. Ea una ecclesiarum principalium urbis est. Tiraspolis ab Odessa et a Quisinavia non procul stat, et servicium autoraedarum bonum est. Si visitare vis, syngraphum valens habere debes et nullam registrationem eges, si non magis quam horas decem manes.”

Videoscripta Latina. De Tiraspoli et cattis ejusDedicated to my friends of "Cats of Transnistria" (Helsinki), with a special Latin cat-greeting to Kirsi Kalliomäki, Kata Kasala and Tuomas Alatalo Amicis meis helsinkiensibus de "Transnistriae Catti" rock-orchestra, et autem mea salutatio felina specialis Kirsiae Kalliomakiae, Katae Kasalae et Tuomasi Alataloni"Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Transnistria a multis viatoribus peligrosa putatur. Quod non est veritas. Inopia, sic. Populus frustratus deceptusque, sic. Sed pericula, non. Transnistriae independentiam solum civitates orbis terrarum tres recogniverunt, quae ipsae non recognoscuntur a communitate internationali. Tiraspolis ab Alexandro Suvorovo, duce militari, anno 1792 (mille septingenti nonaginta duo) condita est, et jam anno 1795 (mille septingenti nonaginta quinque) jus urbanus accepit. De Suvorovi tempore nobis "pulvis cella" (aedificium, ubi materiae explosibiles conservabantur) manet. Ea ab Alexandro Suvorovo ipso inventa et instituta est. Saeculum XIX (undevicesimum) tamen non multos eventus habebat, quia oppidum in Imperii loco remoto positum erat. Ibi cattas et cattos Transnistriae videtis. Anno 1901 (mille nongenti uno) gymnasium femininum, quod nunc videtis, a Scorupcone architecto constructum est. Hodie id discipulos gymnasii mathematico-humanitarii recipit. Omnia temporis puncto mutaverunt, cum anno 1929 (mille nongenti undetriginta) Tiraspolis caput Reipublicae Autonomae Moldaviniensis facta sit. Ut urbs principalis ea ad annum 1940 (mille nongenti quadraginta) mansit. Posteam cum tota regione Transnistriana, post Bellum Universale Secundum, in Moldaviam Soveticam iniit. Unione Sovetica anno 1991 (mille nongenti nonaginta uno) collapsa, bellum sanguiferens et crudellissimum incepit. Transnistria independentiam sibi parare voluit, sed petitio populi etiam hodie sine progressu visibili manet. Historia religionum ibi autem floret. Exempli gratia, hanc ecclesiam notate. Toto tempore sovetico ea non portas suas ante orantes claudebat. Servicia orthodoxa "veterocaeremonialia" sine interruptione ibi semper continuabant et hodie autem a grege frequentantur. Ibi ecclesiam cathedralem Tiraspolis videtis. Ea una ecclesiarum principalium urbis est. Tiraspolis ab Odessa et a Quisinavia non procul stat, et servicium autoraedarum bonum est. Si visitare vis, syngraphum valens habere debes et nullam registrationem eges, si non magis quam horas decem manes."2-3 Augusti 2017. — Tiraspolis – Quisinavia (Moldavia)

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 3 августа 2017 г.

 

2-3 Augusti 2017. — Tiraspolis – Quisinavia (Moldavia)

Quisinavia: Historia et architectura ante annum 1945

“Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Hodie salutationes meas de Quisinavia vobis mitto. Nemo scit, quando Quisinavia, caput Moldaviae, condita sit. Documenta tamen vetera mentionem primam anno 1436 (mille quadringenti triginta sex) faciunt. Quia Quisinavia semper in quadrivio stabat, erat ea autem in epicentro bellorum suorum temporum. Qua re sunt onmia aedificia antiqua diruta et jam magis non exstant. Ibi Ecclesiae Masarachiae partem parvissimam vobis monstrare possum. Ea ad annum 1757 (mille septingenti quinquaginta septem) pertinet et aedes Quisinaviae antiquissima putatur. Spiculum portamque ejus nunc videtis. Ecclesia ea in stylo “veteromoldavico” structa est et organice inter brutalismi constructiones nunc stat. Anno 1812 (mille octingenti duodecim) post bellum Napoleoniense Moldavia et Valachia partem Russiae fecerunt. Ei tempori ea aedificia unotabulata pertinent. Trabes eas plerumque una aut duae familiae occupabant. Quisinaviae administratio, vulgo Primaria nominatur, hoc aedificium luxuriosum anno 1902 (mille nongenti duo) acquisivit. In stylo ejus influxiones gothicae italianae bene videntur. Turisti omnis orbis terrarum semper photographias ibi agunt. Quisinaviae administratio ab architecto legendario moldaviniensi Bernardazzi structa est et formam litterae Г habet. Post Revolutionem Russicam anno 1917 (mille nongenti septendecim) eventus vehementes terram Moldaviae quasserunt. Bella innumerabilia letiferaque multos vicos urbis integre detulerunt. Qua re novi constructi esse debebant. Calamitatem maximam tamen urbi Bellum Universale Secundum portavit. Post terrae motum terribilissimum anno 1940 (mille nongenti quadraginta) Germani et Russi Quisinaviam systematice delebant. Solum anno 1945 (mille nongenti quadraginta quinque) est finaliter Quisinavia in quiete relicta. Alexius Stusevus, ibi natus, urbi natali planum novum fecit, et hodie est Quisinavia urbs moderna, quamquam incolae ejus saepe in inopia vivunt.”

Videoscripta Latina. Quisinavia: Historia et architectura ante annum 1945 "Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Hodie salutationes meas de Quisinavia vobis mitto. Nemo scit, quando Quisinavia, caput Moldaviae, condita sit. Documenta tamen vetera mentionem primam anno 1436 (mille quadringenti triginta sex) faciunt. Quia Quisinavia semper in quadrivio stabat, erat ea autem in epicentro bellorum suorum temporum. Qua re sunt onmia aedificia antiqua diruta et jam magis non exstant. Ibi Ecclesiae Masarachiae partem parvissimam vobis monstrare possum. Ea ad annum 1757 (mille septingenti quinquaginta septem) pertinet et aedes Quisinaviae antiquissima putatur. Spiculum portamque ejus nunc videtis. Ecclesia ea in stylo "veteromoldavico" structa est et organice inter brutalismi constructiones nunc stat. Anno 1812 (mille octingenti duodecim) post bellum Napoleoniense Moldavia et Valachia partem Russiae fecerunt. Ei tempori ea aedificia unotabulata pertinent. Trabes eas plerumque una aut duae familiae occupabant. Quisinaviae administratio, vulgo Primaria nominatur, hoc aedificium luxuriosum anno 1902 (mille nongenti duo) acquisivit. In stylo ejus influxiones gothicae italianae bene videntur. Turisti omnis orbis terrarum semper photographias ibi agunt. Quisinaviae administratio ab architecto legendario moldaviniensi Bernardazzi structa est et formam litterae Г habet. Post Revolutionem Russicam anno 1917 (mille nongenti septendecim) eventus vehementes terram Moldaviae quasserunt. Bella innumerabilia letiferaque multos vicos urbis integre detulerunt. Qua re novi constructi esse debebant. Calamitatem maximam tamen urbi Bellum Universale Secundum portavit. Post terrae motum terribilissimum anno 1940 (mille nongenti quadraginta) Germani et Russi Quisinaviam systematice delebant. Solum anno 1945 (mille nongenti quadraginta quinque) est finaliter Quisinavia in quiete relicta. Alexius Stusevus, ibi natus, urbi natali planum novum fecit, et hodie est Quisinavia urbs moderna, quamquam incolae ejus saepe in inopia vivunt."27 Julii 2017. — Quisinavia (Moldavia)chrnr.ch

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 27 июля 2017 г.

27 Julii 2017. — Quisinavia (Moldavia)

Quisinavia semper gaudet

18-19 Julii 2017. Quisinavia. Moldaviae urbs capitalis semper in gaudio magno videtur, et, ut omnes urbes meridionales, etiam in diebus operariis celebrare potest.

Die Martis (18 Julii 2017) multae turmae musicales in concerto magno “Generatio Futura” (“Generația viitorului”) convenerunt. Eae musicam electronicam et rock-carmina ante auscultorum multitudinem praesentabant. Musica novissima approbatione cum ingenti audiebatur.

In nemoribus adjacentibus vinum cervesiaque bibebantur, in hilaritate maxima saltabatur et glacies dulcis edebatur.

19 Julii 2017. — Quisinavia (Moldavia)

Quid in Dertinscio videre potes

“Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Verbis non extollam, si Dertinscium unum singulissimorum oppidorum Rustheniae nominavero. Id Revolutionis Russicae puer esse dicitur. Revolutione mille nongenti septendecim (1917) facta, ex ruribus populus pauper in oppida accurrit, deinde problema magnum exortum est, quia homines ii non habebant ubi vivere. Solutionem tamen optimam architecti constructivismi proposuerunt, et, inter alia, anno mille nongenti triginta (1930) oppidum Dertinscium conditum est. Oppida novissima, ut theoria urbanistica ejus temporis id exigebat, omnes functiones vitales inter aedificia varia distribuebant: in aliis vivebatur, in aliis edebatur, in aliis lavabatur, in aliis de infantibus die curabatur. Dertinscii administratio in domu eo griseo sedet. Is anno mille nongenti undetriginta (1929) apparuit et ad constructivismi stylum purissimum pertinet. Annis mille nongenti triginta tres – triginta duodequadraginta (1933-1938) in Rustheniam postconstructivismus advenit. Exempli gratia, ibi influxiones styli americani “art-déco” bene videntur. Theoretice, stylus ejus inter constructivismum et neoclassicismum stat. Stylus soveticus maxime sumptuosus neoclassicismus staliniensis est. In eo intertextus cum Roma et Graecia Antiquis videtur. Multi incolae Dertinscii eum aedificium symbolum oppidi sui putant et eum “Domus cum Apice” nominant. Unda constructivismi secunda, aut “neoconstructivismus”, in iis aedificiis a primo aspectu horribilibus videtur. Brutaliter stant eaedes eae ante spectatorem ex ferrocalcestro vitroque factae, sed a secundo aspectu intellegis voluminum lucisque ludum. Annis nonagesimis saeculi vicesimi apparuit quod “tertia constructivismi unda” appellari potest. In societatis libertate maxima “undae primae” formae revivixerunt. De Moscua huc traminibus celerrimis “Strizus” (“apus apus”) aut “Lastotska” (“delichon urbica”) venire potes et unius diei ambulationem sibi agere.”

Videoscripta Latina. Quod in Dertinscio videre potes"Salvete! Leo Urbanus ibi vobiscum. Verbis non extollam, si Dertinscium unum singulissimorum oppidorum Rustheniae nominavero. Id Revolutionis Russicae puer esse dicitur. Revolutione mille nongenti septendecim (1917) facta, ex ruribus populus pauper in oppida accurrit, deinde problema magnum exortum est, quia homines ii non habebant ubi vivere. Solutionem tamen optimam architecti constructivismi proposuerunt, et, inter alia, anno mille nongenti triginta (1930) oppidum Dertinscium conditum est. Oppida novissima, ut theoria urbanistica ejus temporis id exigebat, omnes functiones vitales inter aedificia varia distribuebant: in aliis vivebatur, in aliis edebatur, in aliis lavabatur, in aliis de infantibus die curabatur. Dertinscii administratio in domu eo griseo sedet. Is anno mille nongenti undetriginta (1929) apparuit et ad constructivismi stylum purissimum pertinet. Annis mille nongenti triginta tres – triginta duodequadraginta (1933-1938) in Rustheniam postconstructivismus advenit. Exempli gratia, ibi influxiones styli americani "art-déco" bene videntur. Theoretice, stylus ejus inter constructivismum et neoclassicismum stat. Stylus soveticus maxime sumptuosus neoclassicismus staliniensis est. In eo intertextus cum Roma et Graecia Antiquis videtur. Multi incolae Dertinscii eum aedificium symbolum oppidi sui putant et eum "Domus cum Apice" nominant. Unda constructivismi secunda, aut "neoconstructivismus", in iis aedificiis a primo aspectu horribilibus videtur. Brutaliter stant eaedes eae ante spectatorem ex ferrocalcestro vitroque factae, sed a secundo aspectu intellegis voluminum lucisque ludum. Annis nonagesimis saeculi vicesimi apparuit quod "tertia constructivismi unda" appellari potest. In societatis libertate maxima "undae primae" formae revivixerunt. De Moscua huc traminibus celerrimis "Strizus" ("apus apus") aut "Lastotska" ("delichon urbica") venire potes et unius diei ambulationem sibi agere."15 Julii 2017. — Dertinscium (Rusthenia)chrnr.ch

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 15 июля 2017 г.

15 Julii 2017. — Dertinscium (Rusthenia)

De Sokolnikis, Moscuae regione

“Salvete, Leo Urbanus ibi vobiscum. Sokolnikorum historia omni Moscuae historiae novissimae bene alligata est. Sed tempore antiquissimo hac solum silvae profundae erant. Petri tamen Magni tempore Sokolniki iam in nemus famosum conversi sunt. Hodie illud est unum Moscuae celebrissimorum veridiriariorum, ubi Moscovienses ambulare delectant. Saepta Camercollegica instituta, historia Sokolnikorum architecturalis vere incepit, quia regio ea urbem iniit, quod in saeculo nono decimo accidit. Eo tempore structa erant principaliter valetudinaria. Summa distinctio aedificorum eorum petri rubri sunt, quod stylo nomen “rubripetricum” dedit. Ea via lata nomen suum Strominka a rure parvissimo Stromen accepit, quod a dimidia via inter Suzdalem et Moscuam positum erat. In Suzdali una viarum autem idem nomen habet, illa in Moscuam ducit. Sokolnikorum fabricae autem eventus vehementes Revolutionis Russicae cognoverunt, anno mille nongenti quinque (1905) et mille nongenti septendecim (1917). Hodie ei regioni autem fama propter eum aedificium Constantini Melnikovi est, vulgo Rusakovi Culturae Palatium nominatur. Aedificium eum summa constructivismi est. Raedae transviariae Sokolnikienses traditio jucundissima est, autem optima possibilitas regionem bene videre. Anno mille nongenti triginta quinque (1935) huc autem tramina metropolitana venerunt, propterea sunt nunc Sokolniki solum quindecim (15) minutae a centro Moscuae.”

Videoscripta Latina. De Sokolnikis, Moscuae regione"Salvete, Leo Urbanus ibi vobiscum. Sokolnikorum historia omni Moscuae historiae novissimae bene alligata est. Sed tempore antiquissimo hac solum silvae profundae erant. Petri tamen Magni tempore Sokolniki iam in nemus famosum conversi sunt. Hodie illud est unum Moscuae celebrissimorum veridiriariorum, ubi Moscovienses ambulare delectant. Saepta Camercollegica instituta, historia Sokolnikorum architecturalis vere incepit, quia regio ea urbem iniit, quod in saeculo nono decimo accidit. Eo tempore structa erant principaliter valetudinaria. Summa distinctio aedificorum eorum petri rubri sunt, quod stylo nomen "rubripetricum" dedit. Ea via lata nomen suum Strominka a rure parvissimo Stromen accepit, quod a dimidia via inter Suzdalem et Moscuam positum erat. In Suzdali una viarum autem idem nomen habet, illa in Moscuam ducit. Sokolnikorum fabricae autem eventus vehementes Revolutionis Russicae cognoverunt, anno mille nongenti quinque (1905) et mille nongenti septendecim (1917). Hodie ei regioni autem fama propter eum aedificium Constantini Melnikovi est, vulgo Rusakovi Culturae Palatium nominatur. Aedificium eum summa constructivismi est. Raedae transviariae Sokolnikienses traditio jucundissima est, autem optima possibilitas regionem bene videre. Anno mille nongenti triginta quinque (1935) huc autem tramina metropolitana venerunt, propterea sunt nunc Sokolniki solum quindecim (15) minutae a centro Moscuae."11 Julii 2017. — Moscua (Rusthenia)chrnr.ch

Опубликовано Aleksej Czernoreczeński 11 июля 2017 г.

11 Julii 2017. — Moscua (Rusthenia)

Praetoria oppositionis Russicae percipiuntur

 

Moscua. 8 Julii 2017. In variis Rustheniae oppidis urbibusque praetoria oppositionis a structuris militaribus percipiuntur. In multis officinis activisti adhic in obsidio tenentur et etiam voluntarii a custodibus publicis (policia) crudeliter contusi esse traduntur.

Praetextum officiale ad acta ea requisitio materialium extremistiorum est, tamen hactenus principaliter excluduntur sunt machinae computatoriae (computeri), telephona mobilia, disci calculatorii fixi (HDD) et, quod magis absurdum est, schedae litteram H portantes (ea pro litteram primam Navalnii cognominis in abecedario cyrillico stat).

Ut requisitiones facuerint, structurae militares nullam concessionem obtinuerunt neque decretum juduciale habent.

Repressiones opinionum alternativarum in Rusthenia res jam solita est, sed in mensi Julii 2017 oppressiones magis obdurant.

Ut dicitur, in pace leones, in proelio cervi.

8 Julii 2017. — Moscua (Rusthenia)