Quisinavia semper gaudet

18-19 Julii 2017. Quisinavia. Moldaviae urbs capitalis semper in gaudio magno videtur, et, ut omnes urbes meridionales, etiam in diebus operariis celebrare potest.

Die Martis (18 Julii 2017) multae turmae musicales in concerto magno “Generatio Futura” (“Generația viitorului”) convenerunt. Eae musicam electronicam et rock-carmina ante auscultorum multitudinem praesentabant. Musica novissima approbatione cum ingenti audiebatur.

In nemoribus adjacentibus vinum cervesiaque bibebantur, in hilaritate maxima saltabatur et glacies dulcis edebatur.

19 Julii 2017. — Quisinavia (Moldavia)

Praetoria oppositionis Russicae percipiuntur

 

Moscua. 8 Julii 2017. In variis Rustheniae oppidis urbibusque praetoria oppositionis a structuris militaribus percipiuntur. In multis officinis activisti adhic in obsidio tenentur et etiam voluntarii a custodibus publicis (policia) crudeliter contusi esse traduntur.

Praetextum officiale ad acta ea requisitio materialium extremistiorum est, tamen hactenus principaliter excluduntur sunt machinae computatoriae (computeri), telephona mobilia, disci calculatorii fixi (HDD) et, quod magis absurdum est, schedae litteram H portantes (ea pro litteram primam Navalnii cognominis in abecedario cyrillico stat).

Ut requisitiones facuerint, structurae militares nullam concessionem obtinuerunt neque decretum juduciale habent.

Repressiones opinionum alternativarum in Rusthenia res jam solita est, sed in mensi Julii 2017 oppressiones magis obdurant.

Ut dicitur, in pace leones, in proelio cervi.

8 Julii 2017. — Moscua (Rusthenia)

Photoscripta Latina. Urbes duae, tabula una

Petropolis. 1 Julii 2017. Dies prima mensis Juli 2017 nobis nuntios tres fert, duas parvissimas et unam magnam. Prima parva: curriculum meum linguae Latinae in Stepico platforma internetica educataria hodie a meridie incepit. Omnes linguae Latinae studere volentes invocantur. Secunda parva: hic commentarius cyclo meo Internetico “Photoscripta Latina” originem dat. Ibi de rebus apud me novissimis societatis culturaeque tractabitur.

Petropolis: Nunc tabula conjuncta subterferriviarum duarum urbium, Moscuae et Petropolis, in omnibus officinis nummariis emi potest. Tabula ea facultatem dat in Moscua et Petropoli ab uno modo faciliter numerare. Si in duabus urbibus vivis aut saepe venis, possibilitas ea commodissima est. De optione ea longe discernabatur et tamen eam hodie in sacculis nostris habemus. Investigationes recentes monstrant migrationem pendulariam (Anglice: “commuting”; Francogallice: “migration pendulaire”; Russice: “маятниковая миграция”) inter urbes Rustheniae maximas magnam esse.

1 Julii 2017. — Colpinium (Rusthenia)